- NONAE
- NONAEarum, tertia Mensis parsinter Kalendasatque Idus interiecta. Dictae vel a nova Luna, quod in eas Lunae incurreret principium: Vel; quod initium essent novae observationis, sicut Rutilius scribit, Romanos instituisse, ut octo quidem diebus Rustici in agris opus facerent, Nonô autem die, intermissô rure, ad mercatum legesque accipiendas Romam venirent. Alii sic appellatas volunt, quod ab eo die semper ad Idus, novem dies putentur: Alii, quod ut novus annus Kalendae Ianuar. a novo Sole appellatae: novus mensis, a nova Luna Nonae Varr. Ita ergo vocabantur dies, qui proxime Kalendas insequebantur. Horum in Martio, Maio, Iunio atque Octobri sex, in reliquis quatuor, iam inde a Romulitemporibus fuêre. Is enim, quum ita menses distribuisset, ut alii essent dierum triginta unius, alii undetriginta: tum, ut ex die Nonarum, Idus nonô die essent, et inter Idus ac sequentes Kalendas sedecim dies intercederent, in mensibus illis, qui 31, dies habebant, inter Kalendas et Nonas interiecit duos illos, quibus mensis augebatur, dies; unde fiebat, ut tales menses sex, reliqui quatuor Nonas haberent: quod etiam Caesar, cum annum aliter ordinaret, observavit, ne stata sacra, quae a priscis instituta fuerunt, transferrentur. His diebus populus ex agris in urbem, uti dictum, conveniebat. in arcem, ibique Rex sacrorum praedicebat primas (vel privas, ut Iosepho Scaligero placet, i. e. singulas) serias menstruas, ut scirent quid eo mense illis esset faciendum, Macrob. l. 1. Saturnal. c. 15. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 4. Nuptlis non convenire olim visae sunt Nonae, sicut nec Kalendae, nec Idus; Ratio, quia primus Nuptiarum dies verecundiae dabatur: Postridie autem nova Nupta in domo Mariti dominium in cipiebat adipisci et rem divinam facere tenebatur, quod postridie Nonarum fieri non poterat: Omnes enim postriduani dies post Kalendas, Nonas Idusque atri habebantur. Vide Macrob. loc, cit. etc. In nullius Dei tutela Nonas fuisse, indicat Ovidius, canens l. 1. Fastor. v. 57.Nonarum tutela Deo caret;cum Kalendae in Iunonis, Idus, in Iovispatrocinio essent. Vide Ioh. Rosinum Antiqq. Rom. loc. cit.NONAE TOTIUS ANNI APUD ROM. CELEBRIORES.Nonis Februarii, Cn. Octavius Augustus Pater Patriae cognominatus est. Vide Sueton. Dionem, alios. Ovid. l. 2. Fast. v. 121. Dum canimus sacras alterno pectine Nonas, Maximus his factis accumulatur honos. Nonis Martii, Vaeiovis templum consecratum est, ad duos lucos asyli: de quo idem Poeta l. 3. Fast. v. 429. Una nota est Martis, Nonis sacrata quod illis Templa putare lucos Veiovis ante duos. Nonis Iunii, sacrum fiebat Deo Fidio, de quo idem in Fast. Nonis quintilibus, quae et Nonae Caprotinae dictae, in Latio Iunoni Caprotinae mulieres sacrificabant sub caprifico, virgam ex hac arbore adhibentes: ob quod toga illis praetexta data est, Varro de L. L. l. 5. Vocat festum illud Ancillarum Macrob. Saturn. l. 1. c. 11. ob memorabile ancillarum Romanar. facinus, de quo vide in voce, Caprotina Iuno. Nonis Decembribus, Fauni festum erat, quod Faunalia appellabatur. Vide Horatium l. 3. Carm. Od. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.